. 1873 edition.: ...et postquam patriae periculum sublatum et ardor ille extinctus est, ditiorem populi partem tam liberalem fuisse, ut rei publicae onera fere sola subire vellet. Cui rei id praeterea officit quod Livius pauperes omnibus rebus Gallico bello destitutos atque aere alieno obrutos tributis insuper impositis a faeneratoribus prorsus esse oppressos narret. Accedit quod quindecim annorum numerus cum rebus post urbem captam gestis nullo modo convenit. Mitto censurae annis 366 et 367 gestae tam luculenta conspici ...
Read More
. 1873 edition.: ...et postquam patriae periculum sublatum et ardor ille extinctus est, ditiorem populi partem tam liberalem fuisse, ut rei publicae onera fere sola subire vellet. Cui rei id praeterea officit quod Livius pauperes omnibus rebus Gallico bello destitutos atque aere alieno obrutos tributis insuper impositis a faeneratoribus prorsus esse oppressos narret. Accedit quod quindecim annorum numerus cum rebus post urbem captam gestis nullo modo convenit. Mitto censurae annis 366 et 367 gestae tam luculenta conspici vestigia, ut Sigonius qui Festi locum non novit, censuram his annis adscribere non dubitarit. Attamen anno 376, quo qui antiquiorum opinionem defendunt, novum censum actum esse affirmant, censores quidem creatos, censum tamen peractum non esse, quisquis Livi verba simplicissima simpliciter interpretatus erit, intelleget. Postquam censuras ad plebis aes alienum levandum initas atque bis ad irritum redactas esse patriciorum insidiis narravit, hoc modo pergit (VI, 31): Insequentis anni (376) principia statim seditione ingenti arsere.--Erat autem et materia et causa seditionis aes alienum, cuius noscendi gratia Sp. Servilius Priscus, Q. Cloelius Siculus censores facti ne rem agerent, bello impediti sunt." Quibus verbis si quis addiderit, sequentibus annis easdem plebis miserias narrari, quibus ante censores ad has ipsas levandas creatos oppressa erat, is sane intelleget, Festi verbis illis prave intellectis quasi obcaecatas esse virorum doctorum mentes, id quod Cardinalius lepide subindicat scribendo: I quali (censori a. 376) benche prima (?) impediti per la guerra pare poi che eseguissero le loro incombenze (Liv. VI, 32). Non discorre lo storico ne di censimento ne di lustrazione: ma le addotte parole di Festo stringono a dire che i censori del 376 nel 377 fatto il censimento celebrassero il XVIII lustro." LiviusVI, 32 tantum abfuisse narrat, ut vetere faenore plebs liberaretur, ut tributo novum faenus contraheretur in murum a...
Read Less
Add this copy of Fasti Censorii ...... to cart. $15.42, new condition, Sold by Ingram Customer Returns Center rated 5.0 out of 5 stars, ships from NV, USA, published 2023 by Legare Street Press.
Add this copy of Fasti Censorii ...... to cart. $25.71, new condition, Sold by Ria Christie Books rated 5.0 out of 5 stars, ships from Uxbridge, MIDDLESEX, UNITED KINGDOM, published 2023 by Legare Street Press.
Add this copy of Fasti Censorii ...... to cart. $26.58, new condition, Sold by Ingram Customer Returns Center rated 5.0 out of 5 stars, ships from NV, USA, published 2023 by Legare Street Press.